- REIFFERSCHEID
- REIFFERSCHEIDnomen illustris Familiae, quae Salmensis stirpis ramus est. Cum enim Walramus cognomine Paganus, duos habuisset filio: Henricum et Fridericum, ille Reifferscheidiol sevit, hic reliquos Salmae Ardennatis Comites, qui exstincti sunt morte Henrici VIII. qui agnatam Ioannam Reifferscheidiam heredem testamentô militari dixit: unde licet gener eius Otto Raugravius (cui tamen nulla proles ex Henrici filia Maria) Comitatum retinere vellet, A. C. 1455. in Curia Lucenburgica latâ sententiâ eum Reifferschtidis restituere eoactus est. Horum auctor Henricus fuit, Frederici frater, ut dictum. Eius filius Henricus reliquos Limburgicos et dein Lucenburgicos Duces ac Comites dedit; Gerlacus vero vel Gerhardus, qui Dominus Reifferscheidii dictus est, et hunc titulum ad posteros propagavit. In illis sextô gradu Ioannes, agnati Henrici testamentô, Salmensem in Ardenna Comitatum obtinuit, et reliquos Comites Salmae et Reiferscheidii, qui nunc quoque superant, sevit. eorum series ab aliquot saeculis haec est: Ioannes Comes Salmae et Reifferscheidii, ex Irmgarde Dn. de Wevelinghoven, genuit Petrum, qui obiit A. C. 1505. Pater ex Regina Comite Salmensi Ioannis, defuncti A. C. 1529. Hôc et Annâ Comite Hoiensi genitus Ioannes decessit A. C. 1556. relictô, ex Elisabetha Principe Hennebergicâ. filiô Wernerô, defuncto A. C. 1629. Huic Maria Comes Limburgia Ernestum Fridericum genuit, qui (mortuus A. C. 1629.) ex Maria Ursula Comite Leiningensi, suscepit Ericum Adolfum, Mariam Sophiam Abbat. in Elten, Ureden et Borchorst; Ernest um Salentinum, Annam Salomon Abbat. in Essen, SidoniamElifabetham, Annam Catharinam et Ferdinandum Albertum Canonicum Coloniens. qui obiit A. C. 1652.) omnes Comites Salma et Reifferscheidit etc. E quibus Sidonia Elisabetha nupfit Hartmanno Principi Liechten stenio, et Anna Catharina Ioanni Comiti Frisiae Orientalis et Rietbergae: Ernestus Salentinus, duxit uxorem Claram magdalenam (filiam Philippi Theodorici Comitis de Manderscheid in Keyl) maximus vero natu Ericus Adolfus iunxit sibi Magdalenam Landgrav. hassiae (filiam Mauritii Landgrav. Hassiae in Casseln) eque ea genuit Wilhelmum Henricum, qui obiit; Sophiam Magdalenam (uxorem Caroli Landgrav. Hassiae) Annam Ernestinam (quae nupsit ... Comiti Truchsessio) et Catharinam Mariam Canonicam, Essensem. Philippus Iacobus Spenerus, Theatr. Nobilit. Europa. Part. III. p. 3. et 85. Vide quoque infra in voce Salma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.